monumenta.ch > Hieronymus > 25
Hieronymus, Epistulae, 2, 24. AD EAMDEM MARCELLAM, <<<     >>> 26. AD EAMDEM MARCELLAM,

25. AD EAMDEM MARCELLAM, SHOW APPARATUS

1  Nonagesimum Psalmum legens, in eo loco quo scribitur: 'Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur,' dixeram apud Hebraeos pro Deo coeli esse positum, SADDAI, quod Aquila interpretatur ἱκανὸν, quod nos robustum et sufficientem ad omnia perpetranda accipere possumus: unumque esse de decem Nominibus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. Illico studiosissime postulasti, ut tibi universa nomina cum sua interpretatione digererem. Faciam quod petisti. Primum Nomen Dei est EL, quod Septuaginta Deum, Aquila ἐτυμολογίαν, eius exprimens ἰσχυρὸν, id est, fortem interpretatur. Deinde ELOIM et ELOE, quod et ipsum Deus dicitur. Quartum SABAOTH, quod Septuaginta, virtutum, Aquila, exercituum, transtulerunt. Quintum ELION, quem nos excelsum, dicimus. Sextum ESER IEIE, quod in Exodo legitur: 'Qui est, misit me.' Septimum ADONAI, quem nos Dominum generaliter appellamus. Octavum IA, quod in Deo tantum ponitur: et in ALLELUIA extrema quoque syllaba sonat. Nonum τετράγραμμον, quod ἀνεκφώνητον id est, ineffabile putaverunt, quod his litteris scribitur, IOD, HE, VAV, HE. Quod quidam non intelligentes propter elementorum similitudinem, cum in Graecis libris repererint, ΠΙΠΙ legere consueverunt. Decimum, quod superius dictum est, SADDAI, et in Ezechiel non interpretatum ponitur. Scire autem debemus quod ELOIM communis numeri sit, quod et unus Deus sic vocetur et plures, ad quam similitudinem coelum quoque appellatur et coeli, id est, SANAIM. Unde et saepe Interpretes variant, cuius rei exemplum nos in lingua nostra habere possumus: Athenas, Thebas, Salonas.

bnf11864.91 bsb4610.256